[301] Argumentum et Praefatio Gaspari Stiblini in Supplices Euripidis

Return to main page for Stiblinus. | See the page images at BSB Munich.

Adrastus Argiuorum rex, accepta cruenta suorum clade ante Thebas, cum occisis neque pretio nec precibus sepulturam impetrare a uictore posset, Athenas uenit cum matribus septem ducum, qui in eodem conflictu perierant, Theseumque Atheniensium principem, uirum ut fortissimum ita et aequissimum, de uindicanda tanta hostium immanitate et tuenda lege Graeciae interpellat et ut communium fortunarum misereatur supplex orat. Ille, etsi se primum difficiliorem ad horum preces praeberet, tamen mox perpensa re accuratius apud se et matris quoque suasu, mutato animo, omnino decernit Thebanos ui, si minus amice possit, adigere ut corpora caesorum reddant Argiuis. Interea Thebanus aduenit praeco, qui ex mandato Creontis Boeotiae tyranni monet Theseum ut Argiuos missos faciat nec se illorum causae admisceat, si suam ciuitatem tranquillam saluamque habere cupiat. Huius arrogantia et insolentes animi iam magis accendunt Theseum ad uindictam insepultorum Argiuorum. Quare cum exercitu Thebas proficiscitur magnoque damno illato hostibus Argiuos humo mandat. Septem uero ducum corpora in Atticam usque transportat ut matres plangere ea et ritu patrio sepelire possent, ubi Euadne se in uiri Capanei rogum iniicit ac una exuritur. Post haec Adrastus una cum matribus, sancito prius foedere idque Mineruae monitu, in patriam remittuntur. Hoc igitur Drama encomium continet Athenarum: quae ciuitas ob multas eximias res semper tam Graecis quam Latinis literis celebrari meruit. Non enim solum omnium doctrinarum inuentrices Athenae sunt, sed etiam alia multa diuina ac eximia hominum uitae pepererunt, ut leges, rectas rerum publicarum* rationes, recte uiuendi instituta, et quid non? Mira enim felicitate naturae uel potius peculiari quodam benignioris caeli genio recto sinceroque iudicio semper ualuisse existimati sunt Athenienses. Quo minus mirandum tanta tamque praeclara ab illis in hominum uitam profecta esse. Praecipua uero reipub(licae) bene constitutae gloria comparatur ex strenua defensione libertatis ac propulsatione iniuriarum a finitimis populis. Nam (ut inquit Cicero) iusti est non solum non facere iniuriam sed etiam ab immeritis propulsare. Quare Theseus miseris et funesta clade obtritis Argiuis nec auxilium nec suam ipsius operam denegat, nec proprium periculum aut sumptus excusat: eo quod aequum iudicaret, tueri humanitatem, tueri communes Graeciae leges, quas ex ista barbara crudelitate qua fortiter praeliatos uiros insepultos esse Thebani nolebant imminui intelligebat. Docet ergo Poeta hoc illustri exemplo qualia bella principibus honeste et suscipi et geri possint: nimirum ea quibus indignis modis oppressi aut afflicti uindicantur, aut cum hostis patriis e finibus profligandus est. Quoties autem arma sumunt uel dilatandi imperii gratia, uel impulsi aliqua priuata cupiditate, aut spe inani incitati, tum non sine ignominia orbem lerna malorum† degrauant et affligunt. Pius igitur princeps supplices opisque alienae in acerbissimo casu indigos non arcet a suo limine, sed et opibus et copiis iuuat. Unde miram humanitatem, iustitia, pietatem, magnanimitatem in Theseo uidere est, cuius uirtutes merito omnium scriptorum consensu aeternae memoriae consecratae sunt. Hoc Thesei exemplum inuictissimus princeps [302] Carolus Quintus** Romanorum Imperator non modo aequauit, sed etiam longe superauit uel unica illa in Africam expeditione, qua Goleta castro Ruffibarbi munitissimo expugnato, urbem ipsam Tunetum cepit, multaque milia Christianorum captiuorum liberauit ac ipsum regem liberaliter in regnum restituit. Mallet nimirum tantus Monarcha huiusmodi bella gerere quibus barbarorum ferociam opesque frangeret quam perpetuo ciuilibus Imperii dissensionibus occupari ac rebellantes domesticis uictoriis subigere. Miseratur enim supplices ac sanguinolentos manes Palaeologi, calamitosi illius et ultimi Orientis Imperatoris: miseratur sordidatas et maestas umbras tot matronarum et uirginum quae sanguine suo et oculos et animum taeterrimi Mahometi pauerunt: miseratur innocuum cruorem infantium, puerorum, puellarumque quo infelicium matrum sanguinarius ille parricida sinus et gremia respergere non ueretur. Supplicat enim Caesari ipsa Constantinopolis, ueterum Imperatorum Graeciae domicilium, atque adeo omnis Graecia passim Christianorum sanguine funestata. Et, ut interim de Asia ceterisque prouinciis quas barbarus ille latro uexat taceam, ipsae Athenae, studiorum et sapientiae olim nutrices, quas in hoc Dramate duce Theseo pulcherrimo facinore oppressos Argiuos uindicasse cernimus, conculcatae ac in ruinis iam exspirantes suosque ciues insepultos miserantes, opem Caesaris unici praesidii Christianorum implorant. Clamant hoc deberi primum naturae legibus et societati humanae, deinde communi religioni et mutuae caritati qua Christus omnes homines qui in se crederent dogmaque suum profiterentur ceu unum corpus conglutinatos esse uoluit, praeterea uirtuti et pietati tot principum et fortium uirorum, qui crudelissime necati a Turca etiamnum manent inulti. Haec igitur uere est tragoedia Supplicum, prae qua nostrae Argiuae Supplices magis Comicae quam Tragicae uideri possint. Sed nostra oratio, ne longius digrediamur, ad argumentum redeat. Versatur tota fere fabula in genere suasorio, praesertim orationes mutuae praeconis Thebani et Thesei, in quibus multae sententiae atque adeo contentiones quaedam de Rebuspub(licis) insunt. Reliquum Dramatis consumitur partim in laude septem ducum et ceterorum qui occubuerant Argiuorum, partim in luctu ac curatione funerum. Euadne exusta simul cum uiro exemplum est singularis pietatis et amoris uxorii erga maritum. Aethra mater Thesei et ipsa pia misericors ac benigna inducitur. Praeco arrogans garrulus ac in alieno regno curiosus fingitur: quae legatorum aut nuntiorum uitia non carent periculo. Argiuae mulieres flebiles ac maestae: tales enim supplices esse decebat. Iphis calamitosus et orbus senex. Theseus rectus integer fortis et magnanimus. Lege ad hoc argumentum Isocratis Panegyricum et Panathenaicum.

*[Typographical error publicatam, already corrected in Stephanus 1602]

†[Λέρνη κακῶν (a Lerna [= large swamp in the Peloponnese] of evils) is a Greek proverb (Strabo 8.6.8), translated into Latin as the adage Lerna malorum for a countless mass of evils, which Stiblinus will have found in Erasmus's collection Adagia.]

**Charles V, Holy Roman Emperor from 1519 to 1556. In the following sentences references are made to Barbarossa (pirate based in North Africa and later admiral of the Ottoman Empire), to Charles’ capture of the North African cities of Goletta and Tunis in 1535, and to Constantine XI Palaeologos, the last Byzantine emperor who died at the fall of Constantinople to the Turks in 1453. The Ottoman ruler during this period was Süleyman the Magnificent, sultan from 1520 to 1566.

Argumentum Actus primi.

Aethra mater Thesei ad templum Cereris, quod celeberrimum erat in Attica, exierat, ibi de more supplicatura deae ut florentissimam Atheniensium urbem tueri et protegere pergeret illorumque res prosperaret ac frugum uberem prouentum efferret, cum Adrastus et Argiuorum matres adueniunt, maesti ac squalidi, ut implorarent opem Thesei ad uindicandum caesos ante Thebas. itaque anus accersit filium ut quod ei uideretur faceret. 2. Chorus, hoc est Argiuae matres, accidunt ad pedes Aethrae suamque calamitatem plangentes miseris precibus auxilium petunt. Interea Theseus uenit, turbatus propter clamorem et eiulatum mulierum. Aliud enim noui mali reipub(licae) fortasse ortum esse hinc suspicabatur: cui mox Adrastus suam causam exponit. 3. Adrastus implorat opem Thesei, sed negat Theseus, eo quod post tanta praesidia quae natura hominibus tribuit ad uitam recte gubernandam totum illud malum sua culpa contraxerit. Supplicat eidem et Chorus miserabili ac confusa uoce. 4. Sed Aethra, commota nimirum miserabili spectaculo supplicum mulierum, lacrimantibus oculis intercedit apud filium pro Argiuis, exoratque, id quod decebat matrem, Theseum ut caesorum uindictam polliceretur reciperetque. Unde Chorus mirifice afficitur ac bona ultionis spe erigitur.

[305] Argumetum Actus Secundi

Secundus Actus habet praestructionem quandam ad sequentes epitases. Dum enim Theseus matris precibus atque adeo ipsa humanitate et aequitate uictus nuntium ad Creontem Thebanorum principem cum mandatis de sepeliendis mortuis mitteret, casu aduenit Thebanus praeco de eadem re cum Theseo nomine regis sui acturus. Antequam autem ad ipsam rem ueniretur, praeter argumenti rationem disceptatio quaedam oritur de monarchia, tyrannide, et optimatum Repub(lica) idque uitio natiuae cuiusdam loquacitatis praeconis, qua nulla turpior comes hominum quibus seria demandata sunt negotia. 2. Disceptatione finita, tandem urgente Theseo cogitur praeco exponere causam suam, cuius perorationem Theseus eleganti responso excipit ac diluit, omninoque Argiuos sepelire, si minus bona gratia Creontis fieri possit, per uim et arma parat.

[307] Argumentum Actus Tertii

Argiuae matres et Aethra de futuro belli euentu disceptant, qui solis diis notus sit, ut et reliquarum rerum exitus, rogantque numina ut Theseo praesto esse uelint. 2. Nuntius Thesei uictoriam Choro narrat utque totum bellum peractum sit ordine exponit. Adrastus exclamat in fortunae uarias ac incertas uices, praeterea in mortalium insaniam, qui tristi quadam amentia ipsi sibi accersant pericula bella exitia, et salutaria monita bonaque consilia repudient in propriamque perniciem obnixe tendant. 3.Chorus interrogat nuntium de sepultura caesorum ante Thebas Argiuorum simulque cum Adrasto ploratus et querelas super caesis ducibus iamque in scenam productis inchoat.

[308]Argumentum Actus Quarti

Quartus Actus primum habet colloquium Thesei ex bello reuersi et Adrasti, uersaturque in genere encomiastico. Continet enim laudes et encomium caesorum ante Thebas ducum ut eo indignior et acerbior illorum miserabilis casus spectatoribus uideretur. 2. De sepeliendis cadaueribus eorundem agitur. 3. Chorus repetit inchoata prius lamenta, ne frigeret atrocitas epitaseos, simulque ad sequentem Actum uiam praemunit.

[309] Argumentum Actus Quinti

Prolatis iam ducum cadaueribus in theatrum Choroque et Adrasto deplorantibus miseriam fatalem, subito Euadne uxor Capanei de praerupta conspicitur rupe ad quam cremabantur defuncti, orditurque querelam ac marito commoritura se deuouet. Adest et Iphis senex miserrimus et filii Amphiarai* (quem hic Eteoclum noster uocat) funus curaturus et filiam quaesiturus Euadnen, cuius consilium cum audit atque adeo ipsum funestum facinus coram uidet et animo et corpore obstupescit, uitamque, praesertim eam quae liberis creandis operam dat, postremo et ipsam senectutem damnat suamque calamitatem deplorat. 2. Chorus cum pueris, qui aduenerant una, lacrimas et fletus supremum cineribus honorem impendit. 3. Cum iam Theseus Argiuos cum cineribus et ossibus suorum dimittere uellet, subito adest Minerua expositura quae amplius fieri uelit aut agi a Theseo cum Argiuis, ne exitus fabulae frigidior esset sineque aliqua rerum expectatione languesceret.

*[A curious error, the origin of which is not clear. The father of Amphiaraus is usually Oikles, or less commonly Iokles.]

Return to main page for Stiblinus.