Return to main page for Stiblinus. | See the page images at BSB Munich.
Qui regibus solent, Augustissime Imperator, uestes ferre aut aes aut aurum factum, uel aliud quippiam huiusmodi rerum quarum ipsi indigi sunt, isti autem abundant, nimium hi uidentur impudentius cauponam exercere quam qui ex professo hisce rebus negotiantur. Ego uero cum ueluti in populoso quodam theatro Tuam Maiestatem, Imperatoriis insignibus sublimi e solio fulgentem, animo contemplarer, deinde omnes omnium hominum ordines circumstare gratulabundos faustisque ominibus excipere sacratissimum Imperatorem, ut in cuius unius humeros orbis terrarum regendi onus iam incumberet, quod prius cum fratre sanctissimo Caesare* multis annis commune tulisset, aspicerem, e quibus equestris ordo fortissimum Principem se habere, Pontifices Episcopi et sacerdotes acerrimum religionis propugnatorem, cuiuitates optimarum legum et conditorem et defensorem, literaria respublica ingeniorum patronum benignissimum, laetabundi clamarent, uolui aliud quoddam genus muneris Tuae Maiestati serenissimae ferre quod honeste et ego dare et Tua Maiestas accipere posset: nimirum EURIPIDEM, Tragicorum principem, iam Latine paulo luculentius quam antea loquentem, ne scilicet solus ego e literario sodalicio, in tanto amplissimorum ordinum conuentu, gestientis animi mei gratulationem nulla significatione apud Tuam Maiestatem declararem.
*[Charles V, Holy Roman Emperor from 1530 to 1558, brother of the addressee, Ferdinand I, who ruled from 1558 to 1564]
Fero autem non solum Poetam in suo quidem scribendi genere praestantissimum, sed etiam philosophum, si modo uera sit haec Maximi Tyrii Platonici de Poetice sententia, καὶ γὰρ ποιητικὴ τί ἄλλο ἐστὶ, ἢ φιλοσοφία, τῷ μὲν χρόνῳ παλαιὰ, τῇ δὲ ἁρμονίᾳ ἔμμετρος*, τῇ δὲ γνώμῃ μυθολογικὴ [Dialexeis 4.1.b];** id est: Quid aliud poetice est quam philosophia, tempore [4] quidem uetusta, compositione metrica, sententiis mythologica, ac fabularum inuolucro tecta? Fuit enim Euripides Anaxagorae, magni nominis philosophi, discipulus: cuius ductu tam feliciter philosophatus est ut sapientiae mysteria quae alii multis ambagibus ac uerborum spinis implicata prodebant ea ipse clarissime ob oculos poneret et veluti in scenam produceret. unde etiam scenicum philosophum eum dictum fuisse scribit Athenaeus.† Et Laertius†† testatur, Crantorem in primis admirari solitum fuisse ex poetis Homerum et Euripidem, nimirum propter abditam et reconditam doctrinam quae in illorum libris esset. Quod si, ut Cicero ait, haec praestans ac diuina sapientia est, et perceptas penitus res humanas et pertractatas habere, nihil admirari cum acciderit, nihil antequam euenerit non euenire posse arbitrari#, uix ex alio scripti genere id commodius assequemur quam ex Tragoedia, quae hoc potissimum agit, ut euidentibus exemplis ostendat in rebus humanis nihil tutum nihilque firmum esse, nulli felicitati fidendum, ac plane res hominum esse tales quales elegantissime Gregorius Theologus dictus in Epistola quadam ad Sophronium## describit: Ὁρᾷς οἷα τὰ ἡμέτερα καὶ ὅπως κύκλος τις τῶν ἀνθρωπίνων περιτρέχει πραγμάτων· νῦν μὲν τῶν, νῦν δὲ τῶν ἀνθούντων καὶ ἀπανθούντων, καὶ οὔτε τοῦ εὖ πράττειν ἑστῶτος ἡμῖν, οὔτε τοῦ δυστυχεῖν, ὃ δὴ λέγουσιν, ἀλλὰ τάχιστα μετακινουμένου καὶ μεταπίπτοντος, ὡς αὔραις εἶναι μᾶλλον πιστεύειν καὶ γράμμασι τοῖς καθ’ ὕδατος ἢ ἀνθρώπων εὐημερίᾳ. Τίνος ἕνεκεν; ἐμοὶ δοκεῖ, ἵνα τὸ ἐν τούτοις ἄστατον καὶ ἀνώμαλον θεωροῦντες, μᾶλλόν τι προστρέχωμεν τῷ θεῷ καὶ τῷ μέλλοντι, et cetera. Quae uerba utcumque nos Latine reddidimus: Vides (inquit) qualia nostra sint et quomodo ueluti rota quaedam rerum humanarum circumagatur, cum nunc hi nunc isti floreant defloreantque et neque felicitas nobis neque infelicitas firma maneat sed alterna uice subinde mutentur, ita ut tutius sit uentis credere aut literis in aquam scriptis quam felicitati humanae. Cuius rei gratia? Nimirum, ut dum imbecillitatem et inconstantiam rerum aspicimus, eo magis accedamus ad Deum aeternorum bonorum datorem. Porro harum rerum diligens consideratio ad duas res longe [5] pulcherrimas hominem consuefacit: primum, πρὸς τὸ σωφρονεῖν, deinde, πρὸς τὸ γνῶναι ἑαυτὸν, id est, et ad modestiam et ad cognoscendum seipsum: e quibus ueluti fontibus ceterae uirtutes manant.
*[misprint ἔμμετρα corrected]
**[Maximus of Tyre, Dialexeis 4.1.b]
†[Athenaeus 4.48, as well as various other authors, such as Sextus Empiricus, adv. math 1.288; Origen, contra Celsum 4.77, Eusebius, praep. evang. 10.14.13]
††[Diogenes Laertius 4.26]
#[Cicero, Tusculan Disputations 3.14.30]
##[Gregory, Epistulae 29.1-2 Gallay]
Hanc uitae humanae commentationem quam tragoedia profitetur facile contenderim plus conducere ad uitam recte instituendam moresque componendos ad tranquillitatem animi quam quorundam uultuosam philosophiam, argutiarum ostentatricem, quae circa minutiora et subtiliora quam utiliora uersatur. Haec nostra pariter populares, doctos, plebeios, philosophos, infimos et summos, delectare afficere iuuare potest. Quem enim non ducat tanta exemplorum casuum euentuum fortunae rerum personarum sermonis uarietas? quae omnia quasi imagines quasdam omittendorum et faciendorum nobis praebent, in quas in omni uitae actione suscipienda intueamur. Crebro enim et uarie religionem, sapientiam, iustitiam, numinis iram in malos, modestiam, linguae continentiam, prouidentiam, fatum, et alios similes locos nobis Tragoedia inculcat, monarchas praeceptis muniens, ciuitates gubernandi rationem tradens, denique nullas uitae partes non attingens, adeo ut plane plumbeus sit is, cuiuscumque uel loci uel ordinis homo, qui sine insigni fructu legere Euripidem se dicat. Haec ex ipsis philosophiae fontibus hausta non abs re in theatra publice protulerunt poetae, ut eo fixius animis haererent quae non solum auribus haurirent sed oculis quoque aspicerent. Nam, ut Plato in Ione* scribit, τῆς ποιήσεως δημοτερπέστατόν τε καὶ ψυχαγωγικώτατον ἡ τραγῳδία ἐστὶ. Quin et rhetorum scholis utilem in primis Euripidem Quintilianus** censet: ex quo non solum παθοποιίαν, sed etiam uerba sententias dispositionem ac uaria orationis ornamenta commodissime sumas. In omni quippe genere causarum illustris et eminens est Euripides. Unum adhuc addam (omitto enim infinita quae ad amplificandam nostri Poetae dignitatem pertinerent si longius huius laudibus immorari liberet) hunc auctorem in primis debere esse familiarem iis quorum opes in excelso sunt positae, ut intuentes afflictas summorum uirorum fortunas, malefacta grauiter [6] uindicata, bonos indigne deiectos sed tamen aliquando rursus emergentes, subitas rerum mutationes, fortunam uariam et lubricam, et tristia ac laeta pari animo ferre uitamque sapienter gubernare discant. Sint illis ob oculos Priami, Hecabae, Polynices, Eteocles, Thesei, Amphitryones, Hercules, Thoantes, Menelai, Agamemnones, Ulysses, Cyclopes: quorum ut facta ingenia et mores dispares fuere, sic fortuna et uita dispar ac diuersa extitit.
*[The quotation is actually from pseudo-Plato, Minos 321a.]
**[Quintilian, Institutio oratorica 10.1.66-68]
Et uero quia hunc Poetae librum plane regalem iudicarem, quod regum fortunas tum prosperas tum aduersas clarissime exprimat, exempla item clementiae, pietatis, iustitiae bonorum et contra libidinis, crudelitatis ac perfidiae malorum principum illustria proponat, existimaui nulli me congruentius hoc munus dicaturum quam tuae, inuictissime Caesar, Maiestati, tamquam regi regum et principi ceterorum dynastarum, ut Tuae Clementiae auctoritate et felicissimi nominis auspicio liber uetustissimi ac clarissimi poetae aliis principibus commendatior fieret, quibus nullum scripti genus, in istis saltem Hellenismi scholis, uel aptius uel utilius legitur. Non enim fieri potest quin plausibilior multo et gratior per omnes Romani imperii fines (ad cuius summa gubernacula mirabili omnium gentium et populorum gratulatione et maximorum principum incredibili consensu serenissima Tua Maiestas subuecta est) uolaturus sit si nomen praeferat sanctissimi et fortissimi Imperatoris: qui non solum ipse literarum eruditionem eximiam ac mirandam cum pulcherrimis tum belli tum pacis artibus coniunxerit, sed ubique terrarum ac gentium scholas instauret, amplis praemiis iuuentutem ad bonas artes inuitet, doctos summo in pretio habeat. Quae res ceteras Tuae Maiestatis uirtutes ueluti fax quaedam clarissima irradiat sic ut harum fulgor procul etiam intuentium animos praestringat. Et quamquam id muneris Tua sacra Maiestate longe inferius esse iudicarem, tamen quia hic mos dedicandi principibus libros ex ipsis priscorum saeculis ad nos usque deriuatus est, eum et ego usurpare uolui, praesertim apud Tuam Maiestatem: quam quo diuina Prouidentia [7] altiorem in locum prouexit, hoc clementius et placabilius in subditos afficitur. Est hoc uere Imperatorium decus ut sicuti doctrinae lumen in nullo plus emicat quam in regibus, ita praecepta sapientiae non possidentibus modo prosint sed in alios etiam redundent. Ita quoque unice in uotis id mihi est ut Euripidis, Tuae Maiestatis sacratissimo nomini dicati, utilitas eiusdem felici auspicio ad uniuersos meliorum literarum studiosos dimanet. Det, Imperator fortissime, Tuae Maiestati summus ille caelorum Monarcha Deus ut quam diutissime pater patriae, uindex Imperii, assertor libertatis dici merearis. Tua quippe familia toto orbe terrarum clarissima ac illustrissima iam olim multis saeculis praeclare de Republica meretur. Quis enim ignorat Albertos, Sigmundum, Fridenrichum, Maximilianum, Imperatores grauissimos, inuictissimos, innocentissimos?* quorum opera et uirtute post multos alios Imperatores paene collapsum Imperium resurgere coepit et tandem roboratum est. Unde et in Tuam Maiestatem iam totus respicit mundus ut ad eum qui solus diuino adiutus praesidio orbi afflicto securitatem praestare possit. Quod Tuam Maiestatem et uelle et posse ac iam moliri omnes boni pro certo habent: idque ex immensis illis tuis praeteriti temporis in rempublicam beneficiis facile intelligunt: nec patiuntur quemquam dubitare hac de re diuinae illae uirtutes quae in tam sancto Imperatore otiosae esse non possunt. CHRISTUS modo optimus maximus sanctissimis Tuae Maiestatis uotis dexter aspiret: qui et eandem Tuam serenissimam Maiestatem pro sua ineffabili sapientia et bonitate perpetuo gubernare tueri ac conseruare dignetur.
*[Four generations of German/Austrian Alberts were kings and dukes of the House of Habsburg from the 13th to the early 15th century; Sigismund held the title of Holy Roman Emperor 1433-1437, Frederick III 1452 to 1493, Maximilian 1452-1493.]
Selestadii, apud ueteris Elcebi reliquias: XXII die Octobris, Anno redempti orbis M. D. LVIIII.
Return to main page for Stiblinus.