[626] Praefatio Gaspari Stiblini In Herculem Furentem

Return to main page for Stiblinus. | See the page images at BSB Munich.

Hercules furens nulla superiorum fabularum inferior est, sive ipsam scriptionis oeconomiam sive argumenti et gravitatem et varietatem sive denique spectes funestas et atroces rerum conversiones, quales sibi proprie vindicant Tragoediae. Quid enim afflicto sene cum Herculis deserta familiola ad aras sedente et turpem mortem ob oculos cernente miserabilius? Qui non ita pridem filio totius orbis victore superbus erat. Sed quam subita quamque insperata haec mutatio? In articulo ipso mortis versante Amphitryone cum suis, adest saluus Hercules: caeditur Lycus, qui ad mactandum desolatas Herculis reliquias toto ferebatur impetu: quodque tanto studio in alios parabat, id in ipsius caput recidit. At haec liberatio Herclidarum, quam subita et atroci clade commutatur? Mittit enim Iuno ad dementandum Herculem Furias. Ergo qui modo suis ἀλεξίκακος καὶ σωτήριος appellabatur iam fit Ate ac pestis funesta. Actus enim furore misere suos liberos cum coniuge occidit. Quo spectaculo quid calamitosius aut immanius fingi queat? Nihil itaque iam Herculi praeter laqueum vel rei vel spei vel animi supererat. Sed poeta, ne παρὰ τὸ πρέπον virum tot victoriis inclitum induceret se ipsum strangulantem ac vitae casibus turpiter succumbentem, caute praevidit. Facit enim ut subito adsit Theseus, qui afflictissimum et iam de morte sibi consciscenda cogitantem amicum consuletur ac confirmet a turpique proposito revocet. Hanc fabulam Seneca latine expressit elegantissime, ita ut certasse de palma cum nostro Euripide videatur. De argumenti ratione nihil mutavit, personas easdem servavit: variavit tamen nonnihil oeconomiam, idque summo ingenio ac summa arte.

Porro Herculis exemplo, qui veluti perpetua quadam laborum catena illigatus immensas per omnem vitam aerumnas exantlavit nec aliud inde praemii consecutus est quam odia invidiam calumnias et poenam, adumbrat Poeta mortalium ingratitudinem summam erga bene de se meritos viros: praeterea virtutis viam, quae aspera difficilis et ardua (ut Hesiodus canit [Works and Days 290-2]) multorum odiis et invidiae est obnoxia. Ita Alcibiades Themistocles Solon Lycurgus Theseus pro ingentibus beneficiis in suas civitates iniurias probra exilia rettulerunt. Quin etiam evidenti imagine describit calamitates et infelicitatem tyrannorum, qui non aequitate et iustitia imperium administrant, sed libidine et crudelitate civium animos abs se alienant odiumque publicum sibi contrahunt. Hinc fingit, extincto Lyco ab Hercule, cives laetantes tripudiantes quod viderent ducem suum sublatum esse e medio: cuius interitum alioqui si bonus fuisset, non solum acerbe et familiariter tulissent, sed etiam vindicassent armis. Addit autem causam, quae homines ad saevitiam et insolentiam plerumque subuehat: nempe χρυσὸν καὶ εὐτυχίαν, cum non cogitant, ut noster ait, τὸν πότμον εἶναι παλίῤῥουν [cf. Herc. 739], id est reflua lubricaque fata esse, quibus nihil perpetuo in suo maneat statu. Tam res est invisa tyrannis. Nam Aristotele† teste, homo animal est τῇ φύσει ἐλεύθερον καὶ μισοῦν τὸ δοῦλον.

In Theseo boni amici exemplum est illustrissimum, qui tanto studio fide et constantia afflicto Herculi adest. Insani autem Herculis miserabile spectaculum ad moderationem et modestiam vocat eos qui rerum suarum successu elati ita res suas constabilitas arbitrantur ut eae non possint mutari. Quid enim illustrius, quid invictius Hercule? Quis umquam tot victoriis claruit? At ille in hoc dramate parricida furiosus abiectissimus lacrimans fractus inducitur: ita ut etiam decrepiti senis consolatione opus habeat, quem prius non hydrae, non leones Cerberi Caci Geryones terruerant. Isti ergo Hercules, terrores orbis ac victoriosa capita, huius nostri Herculis exemplo σωφρονεῖν merito discere debent.

†[I have found no passage stating this in Aristotle, nor does the phrase occur in these terms elsewhere.]

[627] Argumentum Actus primi.

In prologo, sub persona Amphitryonis parasceue est ad futuras turbas et processionem epitaseon. Is enim cum Megara et Herculis liberis ad aram Iovis Agoraei miserabiliter omniumque rerum indigus sedens queritur de Lyci crudelitate in se et omnem Herculis progeniem, quam iste funditus delere conabatur. 2 Megaram exposita violentia et iniuriis Lyci abiectaque cum pueris socerum appellat de effugio et vitando praesente periculo, quam senex consolatur iubetque bono esse animo: fortunam enim lubricam esse nec in eodem semper persistere statu. 3 Chorus senum Thebanorum audita morte Herculis querulus commiserescit afflictas fortunas Herculearum reliquiarum. 4 Secunda huius Actus pars hic incipit, quae tota consumitur contionibus: quarum prima est Lyci, tyrannica crudelis et cum vituperatione Herculis coniuncta. Secunda Amphitryonis, qua magna libertate nomen et famam Herculis defendit: ipsumque Lycum dehortatur a necandis liberis Herculis. Invehitur quoque in ipsam civitatem ut ingratam et beneficiorum Herculis immemorem, quae scilicet neglectui habeat Herculis tam praeclare meriti herois liberos. Nihil autem proficit quominus saevus tyrannus innocentes crudeliter extinguere paret. Unde Chorus senum offensus tam manifesta impietate negat se laturum tyrannidem peregrini latronis. Postremo Megara ad mortem fortiter oppetendam multis argumentis senem hortatur quandoquidem ea omnino evitari non possit. Vix ergo summis precibus liberis sepultura et ornatu in funere sollemni a tyranno impetratis intro se recipiunt ut ad mortem se expeditos faciant. 5 Chorus commemorandis Herculis rebus gestis occupatur.

Argumentum Actus secundi.

Megara cum liberis et Amphitryone egrediens foras ac iam funereo cultu expedita ad caedem repetit querelas iustoque dolori liberius indulget, omni videlicet spe quam olim de successu et flore liberorum conceperat excussa. Ac tandem absentis Herculis opem implorat, ut cui nusquam ulla auxilii spes affulgeret. Senex vero ad Iovem vocem intendit. Senes Thebani autem egregia sententia monent ut praecisa omni longioris vitae spe id aevi quod datur suaviter et laeti transigamus, cum videamus res humanas tam fallaces ac lubricas esse. 2 Hercules praeter spem et subito ab inferis reversus suos pullatos videt omnemque rem ex iis resciscit, nempe iniurias et vim Lyci, Thebanorum autem ingratitudinem et perfidiam. Unde graviter commotus et Lycum et reliquos memorabili clade se ulturum dicit. Cuius impetum et festinationem moderatur prudentissimus pater, monens eum ne temere se in periculum praecipitet, sed tuto ac caute agat et lente (iuxta proverbium) festinet. [628] Cuius consilio libens paret Hercules et intro se recipit, captaturus occasionem interimendi Lyci. 3. Chorus commune senum ἦθος exprimit, qui ut plurimum solent incusare senectam et beatam dicere iuventam. deos etiam culpat, qui nulla nota bonos a malis secreverint, sed utrisque ex aequo brevia vivendi spatia concesserint. Deinde Herculis victoriam, inoptatos* reditus se hymnis prosecuturum dicit.

*[correction of typographic error in optatos]

Argumentum Actus tertii.

Lycus tracturus ad necem Megaram cum liberis, ignoransque intus Herculem esse, incidit inopinato in medios gladios ac ipsam perniciem trucidaturque ab Hercule, insultante et plaudente Choro. 2 Chorus praeter gratulationem et eulogium Herculeae virtutis et incolumitatis, nihil habet. Invitat enim non solum cives Thebanos, sed ipsas quoque nymphas et Musas, ad laetitiam ac cantus propter oppressum tyrannum collaudatque Iovem, ut cuius concubitu cum Alcmena sit victoriosus ille Hercules editus. 3 Haec secunda huius Actus pars repente mutatis rebus funesta continet. Furiae enim, collega Iride, in Herculem se armant quem mente spoliant ut per insaniam liberos cum coniuge occidat sicque Iunonis odio litet. 4 Chorus lamentis prosequitur Herculis calamitatem, qui iam furiatus ad necem suorum tendebat, quem modo ut felicem hymnis celebrarat: τοιάδε* τίς ἐστι πάντων μεταβολή.†

*[τοιάδη printed in error]

†[This appears to be Stiblinus’s own phrase.]

Argumentum Actus quarti.

Nuntius Choro exponit Herculis taeterrima parricidia quae in uxore et liberis per furorem commiserat post Lyci caedem. Nam ne quid tot defuncto laboribus et periculis [629] in hac vita sincerum ac liquidum esset, in carissimam coniugem quoque et dulcissima pignora saevire eum coegit aeternum Iunonis odium. 2 Chorus et Amphitryon facinoris inauditi immanitate attoniti plorant ac gemunt, Hercule iam in somnum prolapso, quodque summis malis fieri solet, prae dolore stupent. 3 Hercules excitus somno ac priori menti redditus quidnam fiat miratur: cum et tela sparsim iacere et se vinculis implicatum videret. Vix ergo seipsum capit. Tandem coram aspicit et caesos liberos et uxorem harumque rerum patratorem se ex Amphitryone esse cognoscit. Unde querelam acerbissimam orditur inutilisque facti subit poenitentia, quae necem spontaneam ac laqueos suadet, ut se infamiae et foeditati secuturae vitae eriperet. Thesei praeterea conspectum pro more male consciorum fugit.

Argumentum Actus quinti.

Theseus Atheniensium dux, Herculis comes individuus, cum in periculo amicum versari audivisset, cum exercitu Thebas venit atque ibi miserandam caedem aspicit. Herculem vero obstupidum et de nece sibi consciscenda cogitantem conspectusque hominum propter consceleratam conscientiam fugitantem vix tandem permovet ut aperto vultu se aspiceret. 2 Hercules vitae suae miserias, quas partim fatis et numinis odio, partim veteri generis sui scelerationi et Atae acceptas refert, exponit cum querela de sequentis vitae infamia, ignominia, et turpitudine. Ex quibus omnibus concludit nihil amplius reliquum esse nisi ut quam ocissime ex hac vita discedat, addens clausulae loco amaram turpiter invidae Iunonis suggillationem. Contra Theseus consolatoria oratione iacentem et penitus consternatum Herculem erigere ac sublevare conatur, invitans eum liberaliter in regni consortium. 3 Hercules animum recipit utcumque ac deosculata suorum cadavera patri sepelienda mandat et post multam querelam ac amaras lacrimas cum Theseo proficiscitur, commendans seni afflictam ac parricidio funestatam domum.

Return to main page for Stiblinus.