[344] Praefatio Gaspari Stiblini In Iphigeniam In Aulide.

Return to main page for Stiblinus. | See the page images at BSB Munich.

Hoc de Iphigenia in Aulide mactata Drama monarcharum et principum vitam ceu in tabula conspiciendam proponit: quae nimirum plena miseriarum, curae, timoris, incerto fortunae aestu perpetuo iactatur nec habet quo firma consistat. Quid enim cruciabilius Agamemnoni accidere poterat quam caedem carissimae filiae aspicere? Ea vero necessitas ipsum iam premebat ac veluti in angustias concluserat ut aut immolanda esset filia aut summum imperium Graecorum deponendum. Somnum itaque rumpit, anxie agitat, consultat cum sene, aestuat: ablegat nuntium qui iubeat domi manere uxorem cum filia: intercipitur nuntius, ipse gravissime incessitur a Menelao. Adest ex improviso cum filia Clytaemnestra, patefit crudele de occidenda Iphigenia consilium. Volvitur Agamemnon, quomodo rem instituat quidve faciat plane dubius. Quid autem miserius tali homine, in cuius animo ac intra viscera tam dira tempestas saevit? Est igitur verissime a Plutarcho in commentario περὶ εὐθυμίας* dictum: Multos ex principibus foris ac extrinsecus beatos apparere, sed revera non esse: imo miserius aetatem agere quam etiam infimi quique. Praeterea in Agamemnone typus est elegans pugnae diversarum cupiditatum ac affectuum in homine, qua nihil crudelius et miserius est: ea in sapiente locum non habet, ut qui in se totus sit teres atque rotundus. Pugnabant in Agamemnone cupiditas et amor dominandi populique timor adversus φιλοστοργίαν paternumque affectum erga longe dulcissimum pignus Iphigeniam. Sic tamen vicit illa obtinendi imperii rabies ut horrente ipsa natura propriam filiam Graecis caedendam propinaret: fit enim plerumque dum mens humana sic varie iactatur ut infames ac turpes vincant libidines. Ita fere agitur cum iis qui gravissima ac taeterrima multarum cupiditatum tyrannide premuntur, ut scilicet atrocia et immania audeant videantque tandem funestas rerum vices tristesque mutationes. Tales sunt maiore ex parte reges ac principes, qui quo potentiores eo sibi blandiores sunt nutriuntque istas intra se pestes ac malorum fomenta: unde postea caedes, eversiones, totaque malorum lerna pullulet. Licet autem in praesens Iphigeniae casum non statim secuta sit calamitas, tamen id factum postea extitit causa caedis Agamemnoniae, ut ipse Poeta in Electra sub persona† Clytaemnestrae testatur. Alienata enim erat isto facinore tam crudeli ab Agamemnone ac iam tum eum odisse coeperat. Ad haec notandum, spectaculo illo quo Iphigenia pro salute Graecorum et prospera ad Ilium traiectione immolatur nobis patriae amorem commendari: cui non solum res et facultates, sed liberos, propriamque vitam (si res ita postulet) impendere debemus. Praeterea nos moneri ut neglectis privatis rationibus perpetuo publicis commodis consulamus: qua sententia nihil potest praecipi salubrius. Nec illud praetereundum, pulchro exemplo in hac fabula doceri quam dubii et incerti sint humanorum consiliorum eventus. Videbatur Agamemnon pulchre cavisse missis alteris literis ne adduceretur Iphigenia. verum longe aliter evenit. Deinde cum uxorem de consilio suo celare studet, ipsa ex alio comperit Iphigeniam neci destinatam. Hinc igitur oriuntur saevi motus, querelae, iurgia, ac plane tragoedia. Sic nimirum hallucinamur ac caecutimus animo ut pleraque praeter nostras rationes eveniant nobis: ac sapienter dixisse Pindarus in Olymp.** videatur,τῶν δὲ μελλόντων τετύφλωνται φραδίαι, πολλὰ δ’ ἀνθρώποις παρὰ γνώμαν ἔπεσον.

*[Plutarch, de tranquillitate animi 471A-C]

**[Pindar, Olympian 12.9-10]

†[personae in the original is a typographical error.]

Hi aestus immanesque ausus haeque fortunae vices potissimum magnos homines ac reges persequuntur vexantque. nihil enim tam fortunae tyrannidi obnoxium est quam potentes rerumque monarchae: nisi et animum et utramque fortunam alterna velificatione sapienter moderari didicerint. Cetera in Annotationibus persequemur.

Annotationes in Eandem Iphigeniam: Gasparo Stiblino auctore.

ὦ πρέσβυ δόμων: Hoc Agamemnonis et senis colloquium est parasceue quaedam ad narrationem sequentem, quae prologi partes agit totiusque fabulae occasionem et Argumentum continet. Ceterum non putandum est poetam absque ratione regem cum sene noctu consultantem introduxisse. Nam hoc pacto docet senes in primis adhibendos ad consilium de rebus magnis, sicuti apud Stobaeum idem in Melanippe* monet: παλαιὸς αἶνος, ἔργα μὲν νεωτέρων, [345] βουλαὶ δ’ ἔχουσι τῶν γεραιτέρων κράτος. Et apud Homerum Nestor grandaevus in consiliis praecipuus est. Deinde nox propter silentium et solitudinem maxime ad considerandum et consultandum de rebus gravibus idonea est. Unde et apud Plutarchum in Symposiacis,** Lacedaemoniis olim νυκτερινὸς σύλλογος, id est nocturnus conventus gravissimorum virorum, solemnis fuisse dicitur.

ὦ πρέσβυ δόμων: Primus Actus continet Agamemnonis cum famulo sene consilium super inhibendo filiae adventu, quae sub falso nuptiarum titulo iam ad caedem accersebatur. 2. Agamemnonis narrationem sive exegesim quae etiam causas habet et principia Troiani belli. 3. Chorus catalogum ducum Graeciae qui in expeditionem ad Troiam venerant recenset.

*[Euripides, fragment 508, from one of his Melanippe plays; the original has the misprint or mistake in Melanippo]

**[Plutarch, Quaestiones conviviales 714C]

In Secundum Actum, cuius initium: μενέλαε τολμᾶς δεῖνα*

Menelaus senem iam iturum ad Argos comprehendit literasque vi extorquet: id quum apud Agamemnonem quereretur, oritur acerbissimum iurgium inter fratres. Exprobat Menelaus Agamemnoni inconstantiam, levitatem et ambitionem: cui Agamemnon vicissim impudentiam obiicit, qui nulla ratione ac prorsus sine fronte audeat adulterae mulierculae gratia abs se liberorum necem contendere. 2. Discedente Menelao adest qui nuntiat Clytaemnestram cum filia ad faciendas nuptias advenisse. Hinc misera Agamemnonis querela, qui eo devenerat ut qua via se ex instantibus rebus explicet plane ignoraret. 3. Menelaus redit simulatque se mutasse sententiam: dehortaturque fratrem ab immolanda filia, consultans cum eo quomodo id quam minimo periculo fieri possit. 4. Chorus habet quaedam praecepta philosophica de mediocritate rerum, de coniugo casto ac sancto, de bona institutione ac doctrina, de vita tranquilla et gloria, et ceteris; denique originem Troiani belli commemorat.

*[misprinted as τολμᾶς μενέλαε δεῖνα, although the correct word order μενέλαε τολμᾶς δεῖνα appears in Stiblinus’ following note; the actual text of ΙΑ 303 as we accent it today is μενέλαε, τολμᾷς δείν’.]

[347] Argumentum Actus tertii.

Tertius Actus habet adventum Clytaemnestrae cum Iphigenia, quae ambae cupidissime in amplexus Agamemnonis ruunt. Is, licet humanissime acciperet Iphigeniam, tamen animum afflictum, frontem tristem, lacrimas, agitante nimirum conscientia destinati facinoris, dissimulare non poterat. Unde dum se mutua fruitione et colloquio explent, crebro quid angeretur animi obscure insinuat. 2. Clytaemnestrae genus, patriam, educationem sponsi simulati edisserit. Deinde ut domum redeat hortatur. se enim expenditurum ea quae ad nuptias pertinerent: quo facilius et minore periculo ea quae susceperat obire posset. Poterat enim ea in re non parum obsistere uxor. 3. Chorus ominatur periculum Phrygiae et urbis Troiae excidium.

Argumentum Actus quarti.

In hoc Actu opportuna ad epitasim parasceue est. Nam Achilles ignarus simulatarum nuptiarum, dum Agamemnonem quaerit ut cum eo de prolixa in Aulide mora expostularet, casu incidit in Clytaemnestram: a qua gener salutatus id nominis constanter recusat nihilque se earum rerum scire quas Agamemnon scripserat profitetur. 2. Clytaemnestra sentiens dolum mox a famulo certior redditur de destinata Iphigeniae caede. 3. Implorat dolo tractata mulier opem Achillis adversus crudelitatem Agamemnonis. Pollicetur Achilles se pro virili defensurum filiam. Denique consultant qua via ac ratione commodissime consilium Agamemnonis inhiberi possit. 4. Chorus Pelei et Thetidis nuptiae celebrat perque antithesim miserum ac dispar fatum Iphigeniae deflet: concluditque gravissima sententia, nullum aequitati aut honesto locum esse, ubi violentia, impietas et licentia dominetur.

[349] Argumentum Actus quinti.

Clytaemnestra certior facta consilii de occidenda Iphigenia foras egreditur maritumque nihil tale suspicantem de crudelibus coeptis arguit et tandem gravissima oratione conatur a caede filiae deterrere. 2 Mox Iphigenia admodum παθητικῶς* patrem puellari quadam simplicitate lenire cupit ne in immani perseveraret consilio, sed sineret se luce hac vitali frui qua nihil sit iucundius. Agamemnon harum precibus nihil motus culpam huius rei in exercitum Graecorum reiicit, cuius consensu poscatur ad caedam pro impetranda iuxta oraculum ad Troiam transmissione: cui resistere hac quidem in parte nec possit nec velit: hocque dicto abit. 3 Querela et planctus Iphigeniae iam certo morti destinatae. Achilles turbidus e contione Graecorum rediens Clytaemnestrae narrat Iphigeniam exercitus suffragiis immolandam esse: se autem cum ipsam defendere vellet in vitae discrimen paene venisse. Pollicetur autem porro suam operam ac virtutem: nempe se vel armis, si ita necesse fuerit, filiam a caede vindicaturum. 5 Iphigenia excelso animo mortem obire pro Graecia se paratam esse praeter spem iactat: hinc enim libertatem Graeciae, sibi autem perennem gloriam venturam ait. 6 Hortatur praeterea matrem ut levius ferat casum hunc ac fati necessitatem, se hac morte immortalem,Graeciaeque liberatricis titulo inclutam fore docens. Hinc ad locum ubi immolanda erat deducitur iubetque famulas ac comites faustas ominationes et hymnos Dianae dicere. 7 Nuntius Clytaemnestrae narrat quomodo Iphigenia dum caederetur a sacrifico evanuerit et ad deos translata sit, substituta in eius locum cerva. Quod laetum nuntium et ipse Agamemnon confirmat, ne mater dubitaret. Deinde vale dicto uxori abitionem accelerat: ipsa Argos revertitur.

*[misprint παθετικῶς]

Return to main page for Stiblinus.