Return to main page for Stiblinus. | See the page images at BSB Munich.
Haec fabula proprie pertinet ad laudem principatus Atheniensium. Hos enim ostendit aborigines nec aliunde insitos esse, deinde habere praesidem Mineruam, sapientiae ac pulcherrimarum artium antistitem, praeterea a solertissimis ducibus qui genus a diis trahant gubernari, denique gentibus longe lateque tum in Asia tum in Europa, quae etiam num a primis domitoribus cognominantur, imperare. Verisimile siquidem est poetas Graecos sub involucro fabularum non raro inservire voluisse laudibus tum ceterarum Graeciae urbium tum Athenarum, ubi non solum omnes artes inventae florebant ac emporium omnis eruditionis et philosophiae in toto orbe celeberrimum erat, sed etiam belli studia vigebant: id enim Poeta noster in Supplicibus quoque et Heraclidis luculenter significat. Et Boeotia Homeri nihil aliud esse videtur quam encomium Graeciae et finitimarum insularum. Sunt praeterea non contemnendi morum typi observandi in praesenti Dramate. In quo primum Creusa sterilitate, stupri et expositi pueri conscientia, adulteri (talem putabat) mariti odio, necandi novi filii viri studio miserrima, sed quae mox commutatis rebus et filium et summas commoditates ac plane mare bonorum reperiat insperato. Ea inquam nos docet, ut in utraque fortuna simus animo pari: hoc est, firmo et imperturbato: ita ut neque secundis efferamur nec rursus adversis deiiciamur, sed cogitemus nihil in hac vita stabile fidum aut sincerum esse; recte autem agentes homines ac pietatis studiosos periclitari aliquando posse, sed nunquam destitui a numine. Ion inter sacerdotes et pios homines educatus, et ipse pius ac bonus evasit. Unde intelligere debemus quantum momenti ad bonam mentem recta et sana institutio et quotidianae vitae pia semperque ob oculos versantia exempla habeant. Chorus fidelis famulitii quod omnia ad salutem et commodum dominorum refert typum exhibet. Senex aperti quidem et sinceri, sed parum felicis consiliarii specimen praebet, qui commoto et infesto animo (quos affectus in feriis deliberationibus longe abesse convenit) instigat eram in necem filii novi et viri; cuius consilio si paruisset aut si successus conatui respondisset, et se et omnem Atheniensium ducum stirpem funditus evertisset. Ita saepe usu venit, ut aetate verendi et qui ex longo vitae usu prudentes videri possint hallucinentur pestiferaque consulant principibus. Quare hic in primis cautos et circumspectos esse eos oportet ne specie boni decepti noxia pro salutaribus consilia admittant. Argumentum etiam breviter subiiciemus. Xuthus externus ob egregiam Atheniensibus in bello operam navatam et Creusae Erechthei filiae connubio et principatu donatus est. Hi cum aliquandiu consuevissent nec prolem procrearent, Delphos abierunt scitatum oracula Phoebi. Ibi Apollo, ut celaretur vitium quod obtulerat olim Creusae adhuc uirgini maneretque sua turpitudo sepulta, Ionem ex Creusae illo compressu natum ac a Mercurio iussu Phoebi Delphos delatum illicque educatum Xutho, tamquam ex ancilla furtivo concubitu genitum, filium dat. Qua re laetus Xuthus epulas publicas, na[594]taliumque celebrationem magnificam novo filio instituit. Creusa vero adulterum maritum rata conari spuriam prolem in regiam domum introducere venena parat Ioni; qua re deprehensa ad necem poscitur infelix mulier. Sed interveniente subito Pythia ac prolatis cum arca (in qua Ion expositus fuerat) symbolis, discutitur error,agnosciturque Ion Creusae filius, unde mutua gratulatio fit. Quin et Minerva ipsa, ne quid amplius haererent, Phoebi consilia quibus ista sic evenirent et futuram Erechthidarum felicitatem ac potentiam aperit. Mater ergo cum invento filio laeta Athenas revertitur.
Prologus totius argumenti habet κατασκευήν: nimirum Creusae genus, consuetudinem cum Apolline, expositum Ionem, et eiusdem educationem; Xuthi item peregrini cum Creusa conubium et eiusdem successum. 2 Ion suum studium ac ministerium cui praesit iactat, Phoebum interim faustis precationibus et hymnis prosequens. 3 Mulieres famulae Creusae mirantur augustam structuram et elegantes picturas templi Apollinis apud Delphos, explicante eas ipsis Ione custode sacrarum aedium. 4 Colloquium Creusae et Ionis in quo illa occulte insinuat suum concubitum cum Apolline et expositum partum, non intelligente tamen id Ione. Unde et Deum a tanto probro defendit improbatque mulieris temeritatem, ut quae ausit Phoebum stupri insimulare. 5 Interea Xuthus a Trophonii specu reversus salutat uxorem et quid ibi egerit, quidque porro tum ipse tum Creusam facere velit exponit. Ion autem nondum intelligens quidnam Creusa obliquis suis sermonibus sibi velit, Apollinem, siquidem illa vera refert, acerbe reprehendit, ut qui nihil magis absurdum putet quam talia probra de diis dici. 6 Chorus primum numina deorum invocat pro faustis responsis et propagatione Erechthei generis, cuius spes in una fecunditate Creusae erat. Deinde commendat liberorum procreationem, quorum et voluptatem et commoda extollit. Denique Panem et nymphas Atticas non sine miseratione Creusae implorat.
Xuthus ex adytis oraculi rediens ex responso Ionem ut filiam salutat. Hac re inopinata ac nova ac plane (ut videbatur) absurda commotus Ion non agnoscit illum patrem erroremque natum putat ex perperam intellecto oraculo. Tandem vero post multam contentionem et patrem agnoscit Xuthum et optata ei offert oscula. Error autem hic, quo scilicet Creusa Ionem suum esse ignorat, Xuthus ex se genitum putat, spargitur in sequentes usque Actus, epitasesque tandem ac motus atroces gignit. 2 Blande novum filium tractat Xuthus eumque Athenas ad regnum et amplissimas opes invitat. Recusat istuc ire Ion idque elegantissima oratione, qua se dicit longe praeferre vitam humilem sed quietam, otiosam, periculis et molestiis carentem principum et regum divitiis, quae raro aut tutae aut stabiles possideantur. 3. Xuthus Ionem ad celebrationem natalium et epulas publicas quas ipsius nomine instructurus erat deducit. 4. Chorus ex commiseratione dominae quam periclitaturum ex novo illo filio videbat primum de ipso eventu dubitat ac plane aliud portendi malum ista re coniicit. Deinde Xuthum execratur, siquidem infidelis et perfidus in Creusam indigenam ipse peregrinus existat. Ita hic Actus paulatim viam praemunit ad epitases et turbas.
Creusa adhuc ignorans quidnam spei procreandae subolis accepisset paedagogum veterem domus Erechthidarum alumnum excitat ut una secum cognosceret ex viro responsa Apollinis. At vero Chorus tristis intervenit nuntiatque dominae Xutho ab Apolline datum nothum filium. Quae res Creusam in luctus et lacrimas coniicit. Condolent afflictae dominae et senex et chorus famularum. 2. Paedagogus ex coniecturis quibusdam addivinat Xuthum furtivo concubitu suscepisse Ionem simulque in eum graviter invehitur, ut quem etiam dolo una cum puero interficiendum suadeat. 3 Creusa iam pro certo habens fidem a viro proditam et ipsa non sine accusatione Apollinis et querela stuprum suum ac puerum expositum fatetur. Quam totam rem, ut facta erat, mox senex exquirit deque interficiendo puero simul cum ea consilium capit atque adeo ipse sibi huius occi[596]dendi partes deposcit. Chorus primum precatur laetum successum consiliis Creusae. Deinde Xuthum peregrinum et adulterum contendit indignum esse Atheniensium principatu. Oblique etiam Phoebum perstringit, qui istam nequitiam suis quoque responsis et oraculis auctoritate muniat. Denique feminas, in quas poetae licentius adulterii probra dicant, defendit cum non minus hoc vitio, imo etiam magis perdite laborent viri, id quod vel Xuthi exemplum satis declaret.
Famulus quidam Choro patefectas insidias Creusae et eiusdem damnationem nuntiat: et longa elegantique narratione totum convivium adeoque rem omnem ut acta erat ordine persequitur. 2 Chorus ergo novo malo perculsus eventum infelicem consiliorum erae exponit.
Iam nulla ratione periculum et vis a Creusa amplius prohiberi poterat cum subito Pythia Ionis nutrix intervenit, arculaque prolata in qua olim Ion expositus ac Delphis repertus fuerat, una cum symbolis quibusdam, moram praesenti regi interiicit utque ex his signis matrem investiget monet. Hanc venerabundus accipit Ion. Creusa agnoscit ac evidentissimis argumentis planum facit se Ionis matrem esse. [597] Unde subito vota mutua oscula et complexus, insperatarum rerum comites, se invicem agnoscentium post periculosum errorem sequuntur. 2 Creusa exponit quomodo pepererit et ubi, sed haesitante nonnihil adhuc puero, subito Minerva dissolutura nodum adest omnemque rem providentia numinum sic gubernari et in posterum quoque successum Ionis et rerum Ahteniensium diis curae fore dicit. Ion ergo et Creusa repente mutatis rebus ad agendum gratias numinis benignitati excitantur.
Return to main page for Stiblinus.