[8] Gasparus Stiblinus aequo Lectori salutem plurimam dicit.

Return to main page for Stiblinus. | See the page images at BSB Munich.

Rationem et consilium huius meae in Euripidem commentationis, optime Lector, breuibus accipe: ut et meam tibi operam probem et iniquiorum censorum seueritatem nonnihil leniam. Ante annos quinque coeperam Declamationes quasdam exercitandi ingenii et stili gratia scribere in Hecabam, Phoenissas, et Orestem: nec pessime res, ut mihi tum uidebatur, succedebat. Erat autem hoc meum institutum, ut quaecumque facerent ad sensum luculentiorem poetae et ad explicationem mythologiae pertinerent ea breuiter comprehenderem. Sic autem progymnasma illud accidit, ut amplius quid in auctore illo tentare ausus sim, cui tamen tractando me numquam parem iudicaui, coeperimque componere Annotationes in loca quaedam obscuriora. Quo in negotio uersans cum nonnunquam uulgarem uersionem cum Graeco conferrem, tum illa, praeterquam quod obscura et ad uerbum esset facta, paene infinitis in locis non satisfaciebat mihi. Quare tandem ad recognoscendam eam, idque horatu OPORINI,* uiri iudicii acerrimi et cuius auctoritatem nulla in re defugere soleo, animum adieci. Sed cum neque haec res ex animi sententia succederet, totam uersionem nouam facere constitui: qua in sententia Oporini me confirmauit auctoritas. Feci igitur nouam, non ut uel mihi aliquid peculiare arrogarem inde uel Dorotheo Camillo** (hoc enim nomine uulgaris interpretatio cirucumfertur) aliquid detraherem eiusue operam eleuarem, quem et doctum uirum et utilem studiosis operam nauasse hoc quidem in negotio non nego, imo cuius interpretatione me multum usum esse in conficiendo isto Opere fateor, sed ut augustior luculentior et honesto ac Romano habitu commendatior in manus studiosorum ueniret, quorum utilitati et commodis inseruire in primis pium esse duco. Porro ad hoc negotium non parum me animauit BEATI RHENANI† bibliotheca, cuius mihi a magistratu nostro (quae illius perpetua erga bonas literas et literatos est beneuolentia) facta est copia. Eam enim auctoribus tam Graecis quam Latinis instructissimam habuit uir ille immortalitate dignissimus cum propter alias eximias uirtutes tum ob eruditionem, quae notior iam orbi est quam ut sit hic a me praedicanda.

*[Johannes Oporinus (= Hans Herbst), 1507-1568, was a noted printer in Basel and published many editions of classical authors.]

**[Dorotheus Camillus, a pseudonym for Rudolf Collin, produced a Latin translation of Euripides (essentially of the Aldine edition or of one of its close imitators) in Basel in 1541.]

†[Beatus Rhenanus (Beatus Bild), 1485-1547, was an Alsatian humanist and classical scholar, active in Basel and Schlettstadt/Sélestat; his famous collection of books still exists as the basis of the Humanist Library of Sélestat.]

Ceterum quia commode mihi in Actus diuidi posse tragoediae uidebantur, ad subleuandum lectoris fastidium singulas fabulas in quinque Actus digessi; suas item singulis fabulis et Praefationes et Annotationes ex classicis tum Graecis tum Latinis scriptoribus subiunxi, una cum Argumentis in singulos cuiusque tragoediae actus. Quae omnia qualia et cuius frugis sint, tuum, amice Lector, sit iudicium. Incides nonnunquam in salebras, quas* inspersere uel scioli quidam uel negligens sui uetustas. Sed quis omnia expoliret uel explicaret in tanta emendatiorum codicum ueterumque commentariorum inopia? Nam quae Arsenius** scribit in paucas tantum sunt fabulas et ad hoc confusa ac corrupta. Fateor etiam me multis in locis uim sententiarum et uerborum plane ut cupiebam exprimere non potuisse, sed ueniam deberi meae tenuitati puto cum et multis modis lingua Graeca nostra sit uberior: et Atilius† aliquot Sophoclis ita traduxerit, ut a Licinio†† ferreus scriptor dici meruerit: et Pacuuius ac Ennius# quasdam Euripidis sic putide uerterint ut dubitatum sit dignaene lectu essent. Ceterum quod illis antiquitas tribuit tantum et mihi dari postulo: nempe meam translationem, esti multum absit a genuina huius poetae uirtute, tamen cum fruge et utilitate aliqua a bonis uiris legi posse. Porro uideri ego possem ingratissimus esse erga IOAN[9]NEM HARTVNGVM,## praeceptorem meum, nisi eius huc insererem memoriam, cui maior pars laudum, si quae ad me ex ista lucubratione redierint, debebitur. Primus ille mihi ad hunc auctorem uiam aperuit cum Friburgi magna laude et auditorum plausu Phoenissas, non postremae inter Euripidis fabulas notae, interpretaretur. Quem esti nouerim magis offendi quam affici immodicis laudibus multumque hos uersiculos ex Heraclidis in ore habere,

καὶ γὰρ ἐπίφθονον
λίαν γ’ ἐπαινεῖν ἐστὶ, πολλάκις δέ δὴ
καὐτὸς βαρυνθεὶς οἶδ’ ἄγαν γ’ αἰνούμενος:***

tamen ita φιλοστόργως διάκειμαι πρὸς αὐτὸν ut non uerear etiam cum offensa aliqua ipsius, ceu praeco aliquis, publice proclamare ipsius laudes. id enim et pietatem et gratitudinem meam erga ipsum decere arbitror, qui me quantum in ipso fuit in sacraria philosophiae duxit primusque Graecis Musis initiauit. Tam uero solida et recondita est in ipso doctrina ut nihil inde nisi perfectum liquidum elaboratum et quod summi quoque uiri admirentur proficiscatur. Adeo autem meo instituto huic fauit ut etiam codicem suum ad id mihi commodauerit totum Annotationibus et auctorum allegationibus refertum, quorum tam Graecorum quam Latinorum thesaurum habet incomparabilem. Te oro, amice Lector, ut meam operam boni consulas ac uel uoluntati, si minus euentus responderit, faueas. Sic tibi omnia, quaecumque conaris honesta, ex animi sententia succedant. Vnum adhuc subiicere libet: si hanc lucubrationem tibi fructuosam senseris, debebis maximam gratitudinis partem D. Ioanni OPORINO, alteri nostrae Germaniae Aldo,††† ac plane Reipublicae literariae (qualis uix umquam alius extitit) et instauratori et assertori: quo hortatore quicquid est negotii suscepi perfecique.

Vale: Selestadii, 23 die Octobris, Anno Domini 1558.

*[corrected from quos]

**[Arsenios Apostolios (1465-1535), Greek scholar active in Italy, also Archbishop of Monembasia, produced the first collection of the Greek scholia on Euripides, published in Venice in 1534.]

†[Atilius translated Sophocles’ tragedy Electra, an effort called male conversam (badly translated) by Cicero at De Finibus 1.5, where Cicero notes that Lucilius (the satiric poet, lived ca. 180 to 101/100 BCE) called Atilius a “writer harsh as iron”; this Atilius may be the same Atilius who wrote a few comedies in the 2nd century BCE.]

††[Licinius is a mistake for Lucilius: see previous note.]

#[Marcus Pacuvius, ca. 220-ca. 130 BCE, a famous author of Latin tragedies (some of them translated and adapted from Greek models); Quintus Ennius, 239-169 BCE, was the most famous and influential early Latin poet, author of dramas and other poetry. In De Finibus 1.4 Cicero refers to some educated Romans who spurned tragedies of Pacuvius and Ennius because they could read and preferred the original Greek versions.]

##[Johannes Hartung, 1505-1579, was one of the leading Hellenists among German scholars of his day. He was professor of Greek and Hebrew in Freiburg from 1546 until his death.]

***[Euripides, Heraclidae, lines 202-204, omitting οὖν after γὰρ.]

†††[Aldus Manutius, 1449-1515, was a Venetian printer who published, starting in 1495, a remarkable number of Greek and Latin authors, usually the first printed editions.]

Return to main page for Stiblinus.