[408] Argumentum Et Praefatiuncula Gaspari Stiblini In Euripidis Rhesum

Return to main page for Stiblinus. | See the page images at BSB Munich.

Rhesus Thrax dux Byzantiorum (ut Suidas† tradit) bellicis artibus rebusque fortiter gestis inter suos clarissimus extitit. Is, cum bellum Troianum iam non Asiam solum sed totum paene orbem terrarum concuteret, ut cui admiscerentur omnium gentium et nationum reges ac duces, multis legationibus ab Hectore sollicitatus ad Ilium valido cum exercitu venit: serius tamen Hectoris expectatione quod prius regni sui fines adversus Scytharum incursiones tueri necesse habuerit. Prima autem nocte in Troianorum castris cum iam certam spem victoriae concepisset seque cum suis quieti dedisset nihil periculi metuens omniumque rerum securus (quippe iam fractas Graecorum res dictitabant) a Diomede et Ulysse ductu Minervae obtruncatur. Iuno enim Graecorum rebus timens propter adventum Thracum misit Palladem, quae in exitium Rhesi istos iam dictos heroas excitet: a quibus interficitur et Dolon exploratum a Troianis missus hortatu Aeneae, qui Hectoris arbitrantis fugam moliri Graecos ardorem moderatur revocatque eum a nimis callido consilio, quo universis copiis oppugnare noctu munitiones Graecorum omnesque hostes in fuga opprimere constituebat. Terpsichore, vel (ut alii) Euterpe* mater, funus filii curat. Acerbum autem dolorem tam Troianis quam Thracibus fortissimi principis inopinatus ac miserabilis casus attulit. Sunt qui scribant Rhesum primo die secundo marte pugnasse multosque Graecos fudisse, ac secunda demum nocte insidiis exploratorum iugulatum periisse. Ceterum hoc totum argumentum sumptum est ex Iliad. κ.** Haec de Argumento, nunc de scopo huius fabulae.

†[Suda ρ 146 s.v. Ῥῆσος.]

*[The scholion on Rhesus 346 cites sources for Klio or Euterpe as mother of Rhesus, while the hypothesis to the play ascribed to Aristophanes of Byzantium gives the mother’s name as Terpsichore (all of these are Muses).]

**[Homer, Iliad, Book 10 (known as the Doloneia).]

In hoc dramate proponitur pulcherimma quaedam imago militaris oeconomiae, sive διοικήσεως: in qua non tam valent vis et prompta audacia praesentesque in periculis animi quam tuta consilia ac mentes cautae futurorumque praesagae. Hector totus calet amore pugnandi, nec animus nec vires desunt: at Aeneae prudentia sedata quomodo res et recte et tuto geri possit perspicit. Hectores isti fervidi saepe maximos exercitus in discrimem adducunt hostibusque sua temeritate victoriam veluti propinant. Sed Aeneae ingenii solertia prudentique consilio nonnumquam imbecilles robustissimas copias fuderunt. Unde Homerus prudentiam coniunctam cum viribus et virtute militari esse debere hoc versu docet: ἀμφότερον, βασιλεύς τ’ ἀγαθὸς κρατερός τ’ αἰχμητής.† Lege huc illam apud Ovidium in 12. Transform.†† Ulyssis et Aiacis super armis Achillis contentionem: in qua egregia comparatio bonorum animi (quae sunt sapientia, eloquentia, solertia, et quaedam omnium affectuum moderatio) et corporis, quae sunt robor, duritia, et laborum patientia, sanitas, unde immodica propriarum virium venit fiducia. Formam luculentam utriusque virtutis tam bellicae quam politicae Cyri paedia apud Xenophontem adumbrat. Meminerit etiam adolescens hic exhiberi imaginem quandam vitae militaris, in qua omnia incerta, periculosa, turbida, plena insidiarum: item eventus rerum insperati et subiti, ac plurima mortis imago ob oculos versatur. Quorum tamen incommodorum* maior pars ducum industria decidi potest. Nimia autem securitas et fiducia Rheso inopinatae necis causa extitit: quae duae res saepe faciunt ut maximas calamitates validissimi exercitus accipiant. Cicero in oratione pro lege Manilia** has fere dotes in summo imperatore requirit: felicitatem, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem: item laborem in negotiis, fortitudinem in periculis, industriam in agendo, celeritatem in conficiendo, consilium in providendo. Sed haec hactenus.

†[Iliad 3.179 (Helen describing Agamemnon).]

††[Ovid, Metamorphoses, 12.620 - 13.383.]

*[misprint incommdorum in original]

**[Cicero, pro lege Manilia (de imperio Cn. Pompei) 28-29]

[409] Argumentum Actus primi.

Vigiles excitant Hectorem imperatorem nocte intempesta nuntiantque magnos ignes passim per Graecorum castra lucere: incertum esse quidnam novarum rerum moliantur hostes. Unde viros in arma rapiendos suadent ne subito improvisi aliquo periculo implicentur. Hector ex his coniecturam facit Graecos fugam adornare: iamque ipsos in fuga persequi ac concidere gestit. Quod dum agitaret cum choro, Aeneas intervenit et quid sibi velint motus isti nocturni in exercitu percontatur: cognitaque re prudentissime consulit ne quid praecipitanter ageret neve noctu exercitum in discrimen adduceret, praesertim cum nondum satis constet quid hostes machinentur. Quin potius exploratorem mittendum ut per hunc cognitis hostium consiliis postea quid agendum tutius deliberari possit. 2. Dolon ultro suam operam offert hac in re pacisciturque de praemio cum Hectore seque iam ad ipsum factum accingit. 3. Chorus fausta precatione euntem Dolonem in manifestum periculum prosequitur, Apollinemque orat ut comes et socius esse velit viro tam praeclarum facinus obeunti pro patria utque eum victorem et multa Graecorum clade ovantem Troianis reddat.

[410] Argumentum Actus secundi.

Pastor quidam Rhesum Thracum regem adventare per Idae nemora cum valido ac firmo exercitu nuntiat: quem pastorem Hector vix admittit ad colloquium, ut erat vir vehementis animi et qui paucos tolerare posset. Deinde spe victoriae ferociens, quam iam in manu habere videbatur, aspernatur auxilia Rhesi, ut cuius opera iam magna ex parte confecto bello opus non esset. Persuadet tamen Chorus et nuntius ne fastidiret regem sed reciperet. 2. Chorus advenientem iam Rhesum cum pulchre instructis copiis laeto omine faustisque precationibus excipit.

Argumentum Actus tertii.

Actus tertius continet congressum Rhesi et Hectoris, in quo Hector primum cum Rheso expostulat eique ingratitudinem obiicit, ut qui multis antea provocatus beneficiis bello difficillimo rebus ita accisis sero veniat auxilio. Contra Rhesus culpam morae longioris in Scythicum bellum transfert, quod se ad Troiam properantem retardarit. Deinde operam suam expromptam offert victoriamque Hectori suorum navitate se pariturum pollicetur, applaudente interim Choro alacritati et potentiae Thracis. 2. Idem Rhesus multis verbis praedicat quae in Graecos designare velit facinora atrocemque minatur vindictam: idque stolide, nimirum more humano, quo futurorum casuum ignari et incauti, dum saepe nimium nostris rebus fidimus, in ipsum ruimus exitium. Cuius tamen fiduciam Hector moderari cupit, ut cui notior esset Graecorum vis ac fortitudo, quam toties periclitatus erat eique tandem post longum colloquium stationis locum assignat. 3. Chorus vigilum dispensat custodias, quarum vices more militari variant.

[411] Argumentum Actus quarti.

Disceptantibus inter se exploratoribus Graecis, Ulysse videlicet et Diomede (quorum hic ulterius progrediendum et ad Hectoris aut Paridis tentorium contendendum suadet: ille contentus Dolonis caede cautus ac sibi metuens ad naves redire cupit), Pallas intervenit et eos ad occidendum Rhesum per insidias, quibus facile noctis beneficio ad hanc rem designandam uti possint, hortatur, ac quomodo id fieri debeat ostendit. Suam praeterea iungit operam dum Paridi Veneris induta vultus persuadet nihil periculi a Graecis in exercitu esse, iubetque eum bono securoque animo quiescere. 2. Dum redeunt Graeci, Ulysses et Diomedes, interfecto iam Rheso, incidunt in vigilias, ac plane tum actum fuisset de ipsis nisi Ulysses edita tessera militari illos avertisset iam tela vibrantes. Et dum Chorus coniecturis quibusdam divinat Ulyssem fuisse qui tantas turbas in exercitu excitarit, advenit auriga Rhesi nuntiaturus domini sui caedem.

[412] Argumentum Actus quinti .

Auriga Rhesi deplorat et suam et domini occisi vicem exponitque quomodo necopinato ex insidiis sint oppressi ac huius facti ipsos Troianos insimulat. 2. Hector accensus ira in vigiles animaduersurum se minatur, quorum socordiae caedem Rhesi imputabat. Quam culpam sedulo Chorus deprecatur. Auriga vero Hectoris ad aedes ducitur male saucius ac curae committitur medicorum. 3. Musa complexa filium caesum deplorat miserabile funus ac rem tristem luget execraturque auctores caedis filii. Deinde παρέργως externa quaedam, non tamen aliena a praesenti argumento, de educatione, genere et fortuna Rhesi exponit immortalitatemque filio impetraturam se dicit ac eam caedam altera cuiusdam Graeci herois (Achillis nimirum) caede *compensandam. Hector interea exercitum in aciem et pugnas adversus Graecos educere parat.

*[in margin] piandam

Return to main page for Stiblinus.