[439] Gaspari Stiblini Praefatio In Euripidis Troadas

Return to main page for Stiblinus. | See the page images at BSB Munich.

Capta tandem post decennalem obsidionem Troia Graeci omne genus crudelitatis in victos exercuerunt. Priamum enim regem ad ipsas aras trucidarunt, Cassandram Phoebo sacram virginem stuprarunt, Polyxenam regiam puellam ad monumentum Achillis mactaverunt: omnia confuderunt, diripuerunt, vastarunt, caedibus funestarunt. Postremo mulieres quae tantae cladi supererant diviserunt sorte, quarum aliae alios sortitae dominos ad naves protrahuntur ut paulo post aveherentur ex adamata sed tum misera patria in peregrinum orbem. Interea Neptunus tactus miserabili ruentis Troiae spectaculo cum Minerva, cuius animum vitium Cassandrae oblatum a Graecis alienarat, de perdendis Graecis consilium capit. Hecaba vero cum ceteris Troianis feminis plangit luctuosum occasum regni Troiani, ut quae iam viris, opibus, dignitate, patria, cuius lamentabiles ruinas ante oculos aspiciebant, spoliatae nihil praeter miseram servitutem sibi restare viderent. Talthybius autem quem quaeque dominum sortita sit significat. Cassandra furit indignissimis afflicta malis et sibi vindictae occasionem in Agamemnone datum iri gloriatur: multa praeterea et diversa Graecorum duces mala manere tum in ipso reditu tum domi vaticinatur. Rapitur et Astyanax ad necem, qui solus poterat solacio esse in tantis malis miserae matri Andromachae. Unde lamenta, luctus et querelae super infinitis malis quibus et Troia et Troiani demersi iacebant in finem usque fabulae adducuntur. [440] Diris item Helena ut tantarum cladium auctor devovetur: eam Menelaus Argos, istic occidendam, transportari imperat. Deplorantur etiam extincti ac occisi Troes nec ante scena luctu resonare desinit quam deflagrante iam ac veluti exspirante Troia una omnes ad naves ire compelluntur uti ex Asia quaeque cum suo domino, aliae alio, ad sempiternam servitutem aveherentur.

Quid autem hoc dramate Poeta voluerit nemini obscurum esse potest: quum sit hic cernere evidentem imaginem captae, direptae, incensae urbis et infinitorum malorum quae huiusmodi calamitosa belli fortuna secum trahit. Nec quemquam arbitror tam ferreo animo esse quem non tam lamentabiles viduarum virginumque captivarum, quae omnia suorum sanguine fluere videbant, querelae commoveant. Voluit igitur Poeta hac fabula qua afflictissima captae Troiae fortuna ob oculos ponitur saeculi sui homines ab insana bellandi rabie ad pacem, ab armis ad vitam pacatam et civilem traducere. Saepe enim fit ut spes nimiae et efferati animi mentem hominis impediant quo minus possit perspicere quantis cladibus nonnumquam bella levi de causa suscepta humanas res implicent. Clarissimo ergo hoc exemplo monarchae et principes debent admoneri ne temere de oppido aliquo aut vico vel aliam minutulam ob causam bellum inferant aut aliorum arma privata quapiam cupiditate in se excitent, unde postea et se et fortunas suas afflictas sero et frustra doleant. Gesserunt Graeci multos annos bellum pro impudica muliercula insanissimum, quo tandem Troia eversa est: Graeci autem victores aut in reditu ipso perierunt aut domi perniciem repererunt, ut notus hic versus in illos quadret: κλαίει ὁ νικηθεὶς ὁ δέ νικήσας ἀπόλωλεν.* Quamquam vero plura eiusdem farinae exempla ex omni genere scriptorum huc adferri possent et praesentis argumenti ratio postulet nonnullam de bello et pace commentatiunculam, tamen quum elegantissimus sermo Desid. Erasmi Roterodami, in adagium, Dulce bellum inexpertis, extet, et notum sit ab eodem explicatum adagium, Spartam nactus es, hanc orna, haec de scopo huius fabulae dixisse sufficiat. Quod si tamen veri rerum expensores esse volumus, non ex remota antiquitate talia exempla nobis repetenda erunt, nec necesse habebimus Troiae excidio, cuius memoria iam paene exoleverit, ab immanibus bellorum studiis deterrere nostros homines, quum haec ipsa tempora tam cruentis et impiis bellis funestata passim deplorare soleamus. Et si umquam apud ethnicos crudele aut nefarium habitum est homines ab hominibus cladibus affici, crudelissimum certe ac immane vel potius diabolicum Christianos a Christianis, quos CHRISTUS ipse pacis auctor et perpetuus concordiae mutuaeque caritatis professor sui sacratissimi corporis communione unitos ac conglutinatos esse voluit, fortunis everti, sedibus pelli, spoliari, diripi, occidi. At eiusmodi iam Martis spectacula oculis usurpamus ut illae priscorum hominum clades prae nostra rabie, qua in mutuam perniciem devoti nitimur, ludus iocusque fuisse videri possint. Cumque passim videamus quos domo scelerata bella expulerunt nudos, exules, orbos, famelicos oberrantes, urbes excisas, cives trucidatos, fumantes vicos, exustas arces†, vastatas totas regiones, caedibus ac sanguine civili undantes campos, virgines stupratas, leges oppressas, disciplinam morum extinctam, aequitatem cum omni honestate sepultam, religionem prostratam, denique naufragium quoddam miserabile omnis felicitatis ac totum pelagus malorum, tamen nihil caecos furore homines tantae labantis Imperii calamitates movent quo minus strenue civilibus dissensionibus dent operam. Ea siquidem pervicacia eaque animorum obstinatio est ut regum, principum, magistratuum mandata, edicta, consulta contemnere non vereantur. Hinc summa confusio et veluti chaos quoddam rempublicam olim armis, viris, opibus consiliis florentem occupat et obscurat. Quippe sic factionibus et intestinis discordiis debilitata ac dilapsa est ut iam plane veluti exanimis et fracta iaceat ludibrium externis nationibus ac populis. Quare nisi incluti illi Austriae heroes** labentem hunc rerum statum sua invicta virtute sustinere perseverarent, vererer ne fieret olim ut cum Phrygibus ac miseris istis Troadibus (quas in praesenti Dramate spoliatas omni dignitate, occisis viris, fractis opibus, direptis thesauris, ardente Troia, deformato Asiae regno olim florentissimo, externus hostis ad naves perpetuo servas futuras rapiebat) sero saperemus: ac tum demum cum iam actum esset hostilisque gladius cervicibus nostris immineret inciperemus velle concordes esse ac nimis sero et frustra bella civilia detestaremur. Sed ne videar querelam potius quam Praefationem scribere argumentum nunc Actus primi exponemus.

*[From a Sibylline oracle quoted by Plutarch, Demosthenes 19.1, and also cited in collections of proverbs. The oracle was connected to the Battle of Chaeroneia, and the second part, ‘the victor has been destroyed’, was referred to Philip of Macedon’s death after his victory over the Athenians and their allies.]

†[arceis in the original]

**[Presumably, Charles V, Holy Roman Emperor from 1530 to 1558, and his brother Ferdinand I, Holy Roman Emperor from 1558 to 1564, in whose favor Charles abdicated the throne, and to whom Stiblinus dedicated his edition of Euripides.]

[441] Argumentum Actus primi.

Neptunus in Prologo, Troiani regni et urbis luctuosum occasum miseratur aitque se cedere coactum potentioribus deabus, Iunoni et Palladi, quibus Phrygum res ob iudicium Paridis invisae fuerant: quarum huius arte factum sit ut Epeius equum ligneum fabricarit, qui plenus armatis viris in urbem receptus pepererit plane πανολεθρίαν Ilio et omnium ornamentorum eius regni. Unde iam miserae Iliades aliae alios dominos, excisa sua quondam florentissima civitate, sortiantur. 2 Minerva alloquitur Neptunum oratque ut in affligendis Graecis sibi mutuam praestet operam. Certum enim esse insigni eos clade afficere propter stuprum Cassandrae. Id quod facile impetrat a deo Graecis infensissimo. 3 Hecaba miserabiliter ante tentoria iacens una cum ceteris mulieribus lamentabilem fortunam suam, occasum sui regni, viri, ac omnium liberorum, iam in perpetuam servitutem tradenda, deplorat.

[442] Actus Secundi Argumentum.

Praeco adest ut Hecabam ad Ulyssem, Cassandram ad Agamemnonem, et alias ad alios dominos, more sollemni deducat et addicat idque iussu procerum Graecorum. Quare Hecaba redintegrat lamenta seque suosque et patriam extinctam misere deplorans. 2 Cassandra e tentorio furore lymphata prosilit taedasque praetendens hymenaeum canit, ceu nuptura mox generoso sponso, aliasque Troadas ad idem faciendum hortatur. Ita magnitudo doloris ipsam obruerat ut (quod laetis rebus fieri solet) nuptiale carmen caneret. Deinde paulatim se recipiens ait ob id gratulandum esse quod stuprum suum non Agamemnoni solum et Aiaci sed omnibus Graecis pestem sit allaturum. Nihil autem afflictos aeque solatur quam hostium clades et vindicta. Denique cladem Graecorum commemorat, quam atrocem et insignem decennali bello acceperint ostenditque tolerabiliorem Phrygum conditionem fuisse quam Graecorum per totum belli tempus ut verum sit proverb. Flet victor, victi interierunt.* Admiscet etiam consolationem dum dicit Troianos hoc demum bello inclarescere, qui alioqui obscuri in otio latuissent. 3. Eadem Cassandra Ulyssi in reditu immensos labores infinitaque pericula adeunda esse vaticinatur. praedicit quoque Agamemnoni exitium. 4. Hecaba praesentem fortunam calamitosam, abiectam, tristem, cum praeterita vita florente, felici, omnique beatitudine plena committit, ut dolorem augeret et epitasis incrementum sumeret. 5 Chorus naenia Ilii excidium prosequitur quod fatalis ille equus intra moenia receptus urbi florentissimae pepererit.

*[The proverbial line of the oracle cited above was sometimes altered so that the active participle νικήσας was the subject of κλαίει and the passive νικηθείς was the subject of ἀπόλωλεν.]

[444] Argumentum Actus tertii.

Andromache cum socru Hecaba lamentatur praesentem rerum mutationem ac excidium Troiae simulque serio nuntiat, quod prius Talthybius recte* dixerat, Polyxenam ad Achillis sepulchrum caesam esse. Quod cum impotentius ferret Hecaba, ipsam consolatioria oratione confirmat, ostendens iam defunctam multo feliciorem esse vivis quos adhuc tot tantae que maneant miseriae. Hecaba veluti succumbens tantae moli calamitatum victa cedit necessitati monetque Andromachen ut moribus Neoptolemi, cui sorte obvenerat, accommodare se potius velit quam contumacia et odio invisiorem domino se reddere. Fieri etiam posse ut filius Astyanax educatus hac occasione olim instauret regnum Troianum. 2 Haec dum loquuntur, advenit praeco nuntians eundem puerum ex decreto procerum Graeciae de alta turre praecipitandum esse hortaturque Andromachen ut necessitati parere et praesentem fortunam aequo animo ferre velit. Unde et hac spe frustrata Andromache novam orditur querelam admodum pathetice super filio, unico in tantis malis solacio, qui iamiam e manibus et complexu ad necem crudelissimam abripiendus erat. 3 Chorus priorem naeniam continuat, commemorans vastationem Troiae quae sub Laomedonte patre Priami fuerat. Addit etiam nihil Troiae profuisse quo minus iaceat Ganymedem et alios item deos quorum favore et opera ad tantas opes ac dignitatem tantam regnum Priami evectum sit.

*[recte is probably a misprint for tecte, ‘cryptically’.]

[445] Argumentum Actus quarti.

Menelaus in scenam progreditur et ut Helenam captivam famuli ad naves deducant imperat, quo eam Argos reversus digno afficeret supplicio idque hortatu totius exercitus. 2. Hecaba confirmat in proposito Menelaum: contra Helena supplicat seque purgare cupit. unde permissu Menelai ad disceptationem veniunt ac duabus elegantissimis orationibus inter se confligunt pulchrumque fori typum exhibent. Menelaus tamen nihil movetur quo minus eam Argis extinguere cogitaret, urgente interim strenue Hecaba ut propositum consilium persequeretur. 3. Chorus threnum orditur ad Iovem, conquerens omnia ornamenta tam divina quam humana Troiae excidio sublata esse. Hecaba autem conscensura navem miseratur et se et suorum maestas lacrimas, ac morte praesentibus malis eripi cupit pestemque Helenae ut tantarum cladium auctori imprecatur.

[446] Argumentum Actus quinti.

Quintus actus finem et summam Troiani excidii continet, id est, incendium urbis et divisionem praedae. Primo Talthybius extinctum Astyanacta sepeliendum rogatu Andromaches iam abeuntis Hecabae commendat. 2. Hecaba acerbissimo planctu exanimem nepotulum, in quo solo spes instaurandae Troiae fuerat, gremio complexa deplorat ac Graecis amarulente vel crudelitatem,vel potius timiditatem ferocitate tectam exprobrat. 3. Talthybius manipulorum ducibus praecipit ut urbem quemadmodum iussi sint incendant. Unde extremis lamentis veluti parentatione quadam ruentis Troiae, quae lumen totius Asiae fuerat, Hecaba et Chorus iam navibus imponendae funguntur.

Return to main page for Stiblinus.